

Liber Job*
Caput 4: Versus 9
Flante Deo perisse.[Ibid.]Nos conflamus aerem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quae extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur.[GREG.]Postquam clementer monuit, aperte increpat.Rugitus leonis,id est, severitas et terror ipsius Job:vox leaenae,loquacitas conjugis,dentes catulorum,edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quae aliquando erumpentia colorem variant. Praeda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quae in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit: